# Lactis physica analysis 11

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/11

Comprimit igitur iam grandior vterus ventrem, hinc secedit purissima pars alimenti in Epipleon, quòd quidem distribuit in vterum, atque mammarum glandulosum corpus. CAP. VI. Terpenduntur allati modi, excluditur instinctus. Octissimus Thomas à Veiga Galeno succenset, quòd in solum vasorum commeatum causam retulerit, ignorata, vel suppressa prouidae Naturae admirabili custodia. Hac namque suadente secedit humor nouum in alimentum, ineptus, atque in opportunus alioquin futurus ex vasorum angustia, dissito positu, sanguinis crassitie, foetuque insuper ad inferna praemente: ita ut superuacaneum sanguinem menstruum praemi, atque depelli verisimilius esset in ampla crurum vasa, quàm per angustissimos, eosque imperuios regredi cuniculos. Insuper si post partum mammae replentur fluente ex vtero sanguine, cur non etiam ab eadem vi propè partum repleri incipient? pluraque producit argumenta grauissimus auctor; quibus non ociosae naturae opera confirmet. Verum enimuerò Physicum hunc instinctum sustulisse Galenum inuerisimile est, cui, vel ad superstitionem vsque, semper natura visa est admiranda: at modum explorare decebat propriasque venari causas, quò curiosis ingenijs satisfieret. Quotusquisque namque est, qui percunctatus causam, cur foetus in caput procedat, si naturae solum proferas prouidentiam, satisfactum sibi praedicet, nisi partis superioris maiorem adducas grauitatem, aptamque membrorum complicationem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
