# Lactis physica analysis 111

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/111

CAP. XXXIII. Lactis alterati commoda. Vae presset totum Lac naturaliter se habens, si non pro dignitate, pro instituto saltem, iam superiùs considerauimus; super est modò recensere con noda, quae ab eodem aliter se habente in nos redundant: sic enim delabimur sensim ad eius differentias opportunissimas exactae notitiae F gregiam obtinet lac purgandi vim, si quandò animal medicamentosas pascatur herbas, etiam inuitis ijs, qui nullam post coctionem, inque sanguinis conuersionem alimentorum vim remanere contendunt. Obseruabat haec olim Exymius Senex. Mulier, 6. Epid. inquit, Capra elaterium, aut cucumerem syluestrem edentes, pueris purgatio. His adstipulatur Ana tarbeus Dioscor. Quibus in locis Pecora Scammonium, Veratrum, Clematidem, aut Mercurialem pascuntur, Lac omne ventrem, & stomachum subuerut, quale in lustinis montibus esse à nobis proditum est. Siquidem Caprae, quibus candidum veratrum pabulo fuerit, primo foliorum pastu euomunt & eorum Lac haustum nauseam creat, & stomathum in vomitiones effundit. Haec admittit, atque conDis confirmat Galenus. Quin & apud nos verno tempore, quando Caprę Scammonij germina depastae fuerit, purgatorium ipsae Lac generant, quod si Thytimalo vescantur, illem accidit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
