Latin
CAP. XXXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem, etsi alibi apertè docuerat, subscribentibus passim eminentioribus asseclis, Hippocraticum tamen ampliat oraculum, non solo hoc concedens Elaterij, succo, vel plantae, verùm, &cuilibet subductorio assumpto medicamento: ita vt infantulos purgare volentes, aut matri infantulum lactanti, aut Caprae huiusmodi al quid esui dantes, sic eo, purgamus. Quanto cum commodo tenella aeta iucundissimo vtatur pharmaco, recogitet quis que, dummodò, nec sibi denegatum intelligi tutissimum beneficium. Hinc moniti, qui me dicinam faciunt, si quando ad manus non γάλα καθαρτικὸν, sedulo artificio aemulantur no suspecti medicaminis mistura, vt docet Aetius Non minorem verò experieris huic oppositam Lactis adstringentiam, si quandò foemina inconsultò, vel industria talibus vescatur alimentis obseruante Aetio, Omnia pabula adstrigentia, acer bum, &aluum sistens Lac praebere. Patitur, &Lac non inutilem alterationem, si quandò ex dulc fiat acidum, seu diutiùs repositum tale euadat, vel artis industria talem nanciscatur qualitatem, vt fusè docebat Columella. Appellant verò Gre Digitiz byl ci Lac sic affectum ὀξυγάλα, quòd Latinè dixeris Acidum Lac. Est autem frigidum, &crassi succi, ac proindè congruit ventriculo iusto calidioti, seu ab initio talis fuerit, seu a quapiam causa posteriori eam in temperiem fuerit adductus. Praeterquam quòd nihil ab huiuscemodi edulijs laeduntur, ita vt Oxygala ipsum circumposita niue, si priùs refrigerent, indolenter ferant, &commodo quinetiàm aliquo fruantur.