Latin
CAP. XXXIV
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
tamen, ni fallor, extra vulgi forum insignes animaduertere nobis licebit in eo differentias, quae varios agnoscunt, certosque sui fon tes. Nemini quidem dubium esse existimo quantùm ea, quae foris occursant, variare possint Lactis naturam. Ex anni namque aetatibus 3. de A. F. illud sibi lucrifacit, vt Vere sit liquidissimum, Aestate media in medio suae naturae consistat, sequentibus verò anni temporibus spissetur. Quapropter iurè meritò laudatur ab Aetio aestiuum, Ten. i. ser. vt concoctu facilius, &iucundi odoris. Pluri mùm verò confert tempestiua anni constitutio Lactis probitati, &copiae; vt enim viuentia certis vicissitudinibus firmantur, sic quae redundant, solidarum partium sequuntur indolem. Deterius proindè euadet Lac frequentibus imbribus, intempestiua frigiditate in Vere, primaque Aestatis parte; non secus ac aestuante Caelo, enormiue obsidente Terram squallore, peregrinas induet, prolique incommodas aerumnas. Plurimùm quin etiàm conducit, &Regio, dira quandoquè nouerea, nonnunquàm verò vberrima parens.