# Lactis physica analysis 12

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/12

Non est verò cur vasorum angustias, dissociationem, sanguinis crassitiem reformidet, quado subeat per capillares venas vnamquamque in particulam, vel crassissimus sanguis, qui tamen viuente in animali, vt patentiores experitur vias, sic influentis caloris munere decentem conseruat modum substantiae. Ascendentium verò, atque descendentium vasorum indubitata connexio tot Medicinae proceribus, omnem eliminat dubitandi ansam, ni tamen quis suo abutatur sensu, ne dicam supina incuria in reclarissima caecutiat. Si quidem refluum Lac in Vterum foeminae viuentis, non minùs nexum hunc confirmat, quàm in cadauere patefiat, supplente folliculo vasorum concidentiam. At verò, qui expressione in mammas Lac, vel sanguinem concedere arbitrabatur, modum culpabit, siquidem exprimat tumentior vterus à ventre in omentum, & ab omento in mammas. Quod & si admisero absolutum vteri impulsum, maior ratio est cur regurgitet vterinum epar, seu placenta in gastrica sibi familiaria vasa, quam in dissita, & si patentiora, eoque magis quod insueta mole arctentur. Neque tandem facultatem hanc praesidem conuincit materiae secessus à par tu in mammas, quum vteri tunc ex subeunte aere infrigidentur; quamobrem impetus sursum conuertitur.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
