Latin
CAP. XXXIV
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 120
Unproofread scanNot analysed yet
Pertinaci ira, vel odio, iam feruido reddito sanguine, febrem excitari, moerore maciem, amore, vel libidinis oestro, vigilias, nauseam, tandèmque marcorem. Vitiat insuper Lactis indolem perpetuum ociu, vel irrequietus labor opimat equidem ventrem vita sedentaria, vt dicebat Arist. at reliquum corpus extenuat: Praeter id, quòd non vulgaris hinc colligitur recrementorum soboles, marcescitque innatus anilis calor: quapropter, &exiguum, &vitiosum dubio procul euadet Lac. Improbae verò exercitationes corpus attenuant, exuccum, atque biliosius reddunt, vt vix sibi sufficiat residuus benignus humor, non vt erogetur in prolis beneficium. Serosum igitur, exiguum, atque acerrimum Lac, magno sugentis conatu tandem comumanicabit.