Latin
CAP. XXXIV
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 122
Unproofread scanNot analysed yet
Satiùs igitur putandum est hunc deputari statis temporibus, qua leuem excludere triduanam turbationem cum foetus pernicie, vt obseruabat Philosophus. Quod si largiùs, quàm par est, fluant menses, Lac non solùm imminuunt, verùm hinc hebetato partis calore, aquosius quinetiam obseruatur. Neque enim humor locis pluribus simul erumpere solet. Coitu interdixit Nutrices, Galenus veritus, Lactis prauum odorem, vel praegnationem, qua nil deteriùs contingere potest. Infanti. Verùm pace tanti Viri, consultius est permittore, vt viro cohabitent, secùs verò quotidiana experientia compertum est, hinc reddi inquietas, morosas, iosas, tristes, quae mala Lac inquinant, hincque infanti succedit peruigilium, febris, atque macies: exiguum namque hoc excrementum suppressum in iuuencula, aptum natum est grauiora quinetiam inferre symptomata, vt idemmet Galenus obseruauit, ac memoriae alicubi 6. de lib. aftradidit. Impossibile verò est laborare Nutricem, &Lactentem bene valere. Nam quem veretur Lactis grauem, ingratumuè odorem, hunc non suscitat coitus, sed oestrum praecedens. Sic adolescentes τραγίζειν hircire nempè, dicuntur Ari7. de Hist.