# Lactis physica analysis 125

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/125

in significatione qua, & Galen anfferentiae alii iii nomen, inquit, potest assignari omnibus qualitatibus, quantitatibus, relationibus, vno verbo, vniuersis: nam ab eo, quod differat alterum ab altero nomen differentiae factum est, & conceptum. Hoc igitur rato, succedunt nobiliores Lactis differentiae, ac primùm, quae desumuntur à foemina Lac praestante: Manifestum verò est, vt verbis Aetij vtar, Quòd omne sanum animal meliùs Lac, quàm morbidum prębet. huius verò quàm plurima recenset signa, quae etsi in Brutis nonnunqua respondeant, omnibus tamèn non semper aptantur speciebus: quapropter firmioribus nos, & ex rei natura petitis haerebimus. Ac primùm foemina, à qua inculpatum Lac expectamus, debet esse aetate florens. Quòd si contrahas animalia ad hominem, quod omnium est metrum, dicam cum Paulo. Nutrix sit natu minima annorum vigintiquinque, natu maxima triginta quinque, quandi hęc etas, vt dicebat Auicenna, est iuuentutis, & sanitatis, & complementi. Sit temperata, vel qu cucrasiae proxima, mediocritèr! carnosa, not pinguis, vt Princeps credit, quamquàm ali bi conceptis verbis, Musculosam, & duram Nu trici desideret carnem, mediam inter pinguidinem & maciem, & carnosam, non adipe abundantem. Secedit namque illis proprium in beneficium, quo insanti debebatur. Iustae sit magnitudinis, boai! coloris, inculpabili gaudeat valetudine. Ita Auic. loc. cit. vt sit ipsa immunis ab omni nocumento intrinseco, & Alsar. lib. 1. Pract. quòd sit sana breuiter in membris, & iuncturis suis. Caput ei optant mundum, collum forte, peAuic. Canc. ctus amplum, mammas magnas, non tamèn loc. cit. cnormes, atque inter mollitiem, & duritiem mediocres. Papillas, neque magnas, neque patuas, neque angustiores, neque valdè latas Aet. P. Or. aut cauernosas, Magna enim vbera, plusquàm Auic loc. cit. opus est, Lactis praeparant, & hoc manens in ipAet. loc. sis corrumpitur, & infantem laedit, simulque etiam cit. matrem grauat: parua verò parùm Lactis exhibent. Et magnae quidem papillae impediunt gingiuas, & impediunt linguam, ne iuuet deglutitionem, paruae verò appraehendi non possunt, & proptereà affligunt maxillas. Sed & eiaculatum Lac per angustos meatus sublinentemos pelliculam ferit, & Aphtham, Gręcè appellatum vlcus igneę caliditatis, generat. At latiores, & cauernosae papillae aceruatim remittentes Lac, suffocationis causa fiunt. Ad chotum redeo. Nutricem eligunt castam, sobriam, mansuetam, mundam, hilarem, non tristem, animiue passionibus obnoxiam. Omnes enim istae, dicebat Auicen. corrumpunt complexionem, & fortasse permutantur, seu transeunt in infantem lactentem, & propter hoc prohibuerunt quidam, ne stoliDig H Boctha n Sccila de morib. Geim. lib 6. lib. 10. de sub ta Scal. Exer in M. Catone. de mon vistil. b. 4. da Lactet. Quapropter veteres Scoti filios solis matribus lactandos prębebant, rati sceus degeneraturos à paterna indole. Merentur, & Germani apud Tacitum cautae educationis laudem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
