# Lactis physica analysis 126

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/126

quibus monitus, nescio quis, vere cecinit. Non refert mores alumnus Matris, est Nutriciae. Et Antiphanes referente Athen. Nonne putas sapientes esse Scythas, qui statim natis infantibus equorum Lac praebent, ac bouum, nec fascinatrices, pe Ionem, nutrices adhibent? Hinc obseruabat: Cardanus, fera omnia animalia cicurari, si statim vbi nata sunt Lacte humano lactentur à muliere, aut quòd faciliùs est canino. Quibus nec contradicere sas ratus acerrimus ille suus Censor, irridet vt obsoletum, veterumque Philosophori comentarijs pridem lectum Nutricum ingenium simul ebibi cum Lacte ab alumnis. hoc attificie assentitur, & cicurari Tigres, immane alioquin animal: & M. Cato, referente Plutarcho, Vernas infantes frequenter admouebat mammis vxoris communem filium lactantis, quò beneuolos eos ex educationis consortio erga filium redderet. Lacte quinetiàm feri imbibuntur mores: Obseruabat Martinus Vratislauiensis quendam, cui Capra fuit nutricia, semper saltare, plantarumque summitates ferina petulantia lacessere. Ferunt Remu, & Romulum latrocinijs addictos, quod expositi, Lacte Lupę aliquandiù fuerint nutriti. Sic Agis Rex Curetum, quùm infans sib. 44. expositus Ceruam nancisceretur Nutricem, non minori fuit pernicitate. Docebat in super Pol cr. lux, praebere sanguinem ferinum cum Lacte canibus, vt aptiores sint venationi: est autem sanguis Lactis rudimentum. Prodiderunt, & haec a Poëtae. Ouidius iectam. Nec Lachibit ille Leanae. Alibi verò Natus es ex scopulis, natritus Lacte ferino. Dido verò apud Virgilium Berfide, sed duris genuit te cautibus horrens lib. 2. Caucasus, Hircanaeque ad morunt, vbera Tigres Quae tamen pari foelicitate expressit aemulus Forquatus lassus Etrusco sermone. Cant. 16. te Ionda insana Del Mar produsse, & Caucaso gelato, Ele mamme allattar di Tigre Hircana.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
