# Lactis physica analysis 128

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/128

Patiemur ne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici, & spiritum ducere in animum, atque in corpus humanum, ex corpore, & animo deterrimo? Solis namque Ancillis vix talis committebatur cura: ex quo captiua Nobilis Troiana quaeritur apud Euripidem, quod Gręcorum futura sit nutrix. Male audiebant antiquitùs mercennarię Nutrices, quapropter apud Demosthen. ingenuae mulieri obijcitur in in dicio, quòd mercede insantes aliquando nutri uerit: quae exactè pro sequitur. P. Victoriu superioris ętatis iubar fulgentissimum. Cor nidis tandèm loco adducam, quae docet Coli mella occasione educationis catulorum. Nec vi quàm eos, quorum generosam volumus indolem cor seruare, patiemur alienae nutricis vberibus educar quoniàm semper, & Lac, & spiritus maternus logè magis ingenij, atque incrementa corporis auge Primiparam insuper excludunt Lactantem admittunt verò bis, terue efferam: magnum ver existimant futurum commodum infanti, si N trix non ita multò antè pepererit, & praesertin masculum. Nutrix, quę ab ijs declinat condit nibus, exiguum, deterius, inutile, forsanq perniciosum Lac communicat. Animalium benè Gren. de suc. b. v. c4 quidem habitorum, dicebat Galenus, Lac boni succi est: at malè habitorum, non aliter, atque sanguis, mali.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
