Latin
CAP. XXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 132
Unproofread scanNot analysed yet
Atque optimum quidem est etiàm reliquis fortassè omnibus infantibus ipsum Lac matris, modò nullo morbo sit corruptum, maximè verò ei, qui optimo est temperamento, de quo nunc sermo instituitur. Quippè cuius maternum, non corpus modò totum, sed etiam Lac à vitio esse alienum non sit absimile. Ac sangulne quidem dum adhuc vtero gestamur ali nos constat, ex sanguine verò Lac gignitur, exiguam in mammillis mutationem adepto. Quarè qui matris Lacte putri aluntur, ij iàm, non solùm consueto, verum etiàm maximè proprio vtuntur alimento. Verissimum agnosco, quòd idemmet Phauorinus disputat, atque conuincit, In moribus inolescendis, magnam ferè partem ingenium Altricis, &naturam Lactis tenere. Attamen saepe saepiùs vsu venit, vt mater inepta sit Lactationi, inuitamque Nutrici locum cedere cogamus. Ac primùm sit, si viribus imbecilla, siquo distineatur morbo, vel papillarum inepta conformatione, Lactisue defectu laboret. Excusatur tenella etas, quoniàm tyruncula, nec rectè nutrit, &educatio totius habitus aufere incrementum. Excluditur pronecta, tamquàm inutilis proli, sibique maximo dispendio.