Latin
CAP. XXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
In Sacris Sarra Isaac, Anna Elcanae vxor Sam uelem, grauem non euitant D. Chrisostomi censuram. Nam vbi pauperis recensuit materna officia, Apud diuitem, inquit, non est ita, sed quum genuerit filium, statim eum tradit foras, &pietatis insignia abscindit superbia. Erubescit fieri Nutrix, quae facta est mater. Quapropter veram astruunt D. Gregorij sententiam, Quòd ex sola carnis incontinentia videtur fuisse inuentum, quia dum se continere nolunt, despiciunt Lactare, quos gignunt. Admissurus proculdubio narrata impedimenta, nequè forsàn recusaturus, quae modò disputabimus cum Moralibus.