# Lactis physica analysis 133

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/133

Contractam intemperiem, vel cam, etsi naturalem, infanti tamen aduersam, vagantes insuper, noxiosque humores temperamus, educimus nouo Lacte, prolem emaciatam recenti, serosiorique restituimus. Impius eris, si matrem ad lactandum impellas, duplicique crimini obnoxius, & matris, & prolis perditae. Solidae, ni fallor, hae sunt occasiones, quarum praetextu vacare potest mater à Lactandi officio, non quas comminiscuntur luris periii, Quod mulier nobilis filium Lactare non tenetur Mirùm nobilitatis ius, quod extinguit lura naturae quamquàm aequior Alphonsus à Caranta, nuperrimè alias annectat causas. Etenim praeter id, quod Hecuba Lactauit Hectorem, Penelopes Telemachum, Honorium Imperatore Mater, ex quo Claudianus. Ipsa quirinali paruum se cinxit amictu Mater, & ad primum docuit reptare curules Vberibus sanctis, &c.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
