# Lactis physica analysis 134

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/134

Nemini dubium acciri vxorem ad vitae societatem, & procreationem liberorum, Quibus nec maius, nec sanctius quaequam esse potest, vt monebat Summus Praeceptor. Haec vero saepè saepiùs labefactantur, si mater, Lactet prolem. Perit primùm gratia formę, intercipitur consuetudo tedio vagientis diuturno, nocturnoque peruigilio, sensimque Consortium omnis vitae, diuini humanique iuris admiranda illa comunicatio, languet, atque marcescit. Si quandò verò semisopitos amor excitat ignes, nec sperata succedit liberorum procreatio defectu materiae: conscendit namque sanguis ad corporis materni suprema, vt recens natis idem sit altor, qui fuerat, atque futurus erat fabricator. Hinc tenuioris fortuuę mariti, vt dicebam, filios Lactan dos matribus commendant, vt numerosae prolis onera differant. Tanto igitur cum R. Pincommodo, quorum non ignobilis pars sunt Coniuges, vix licet, aut debet ingenua materfamiliàs seruili mancipari officio, praesertim quum videam Theologos quosdam ignoscere, leuiuè poena dibzy G Goog penatale crimen mulctare. Nolle filium proprijs Nauat. vberibus Lactare sine causa iusta, non est amplius, Inst. mequàm veniale, & cum causa, nequè veniale. I. Azotal. 2. tios, Neque enim pietas, vel charitas debita filio grauuer violatur, cum is graui damno non afficitur.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
