# Lactis physica analysis 135

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/135

Grauiter equidem lederetur, nisi à prudente Patresamilias, vel cordato Medico Nutricis fieret delectus, quae ornaretur conditionibus, quas desiderat Plato, atque Plutarchus, nosque su de Idoc periori cap. abundè ventilauimus. Sic moris liter. erat etiam externis, referente eodem Plutarch. in Alcib. Siquidem antiquitùs Nutrices conducebant Lacenas, ob virtutis, atque roboris opinionem. Hac igitur praesente cessant omnia Phauorini obiecta. Quod nequit mater impedita, pręstat ad 1. toempta alterius ope; nam qui per alium facit, perseipsum facere videtur. At verò, nequè vbe. Ad 2. ta eam inferunt, quàm ipse credit necessitatem; potiorem namque destinantur in vsum, vt superiùs disputauimus. Quòd etsi praeposuero Lactationem, nulla tamen naturae iniuria infertur, dùm mater impedita fatiscit. Nequè enim entia naturalia, quo quomodo disposita, operationes absoluunt. Tertium confirmat potiùs Ad 3. matres, quae iustis de causis relegant prolem. Si quid namque conuincit periculum corrupti Lastis, quod tamen non trascendit ephemeram vel ized by Google Dig vel rarissimum mammarum abscessum, admonebit, ne grauioribus exponant se casibus, quos in sui, prolisque perniciem Lactatio suscitaret.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
