Latin
CAP. XXXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVII. De differentijs Lactis ex Animalibus. Empestiuum iam est differentias Lactis ma gis specificas, quae summuntur ab animalibus, persequi: quo quidem in argumento, ne superfluo afficiam taedio Lectorem, 12. Simpl. improboque me conficiam labore, sequar Galeni prescriptam normam, totque inter Lactantium species, Caprinum, Quillum, Bubulum, Asininum, &Muliebre eligam, quibus solis, docti experientia homines, vtuntur, abominantes fastidiosum, atquè iniucundum coeterorum animalium. Lac muliebre humano corpori est familiatissimum, &maximè nutrit, praesertim si fuerit benè habita mulier, &bonam seruet victus rationem.