# Lactis physica analysis 138

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/138

camentis opus habent, qua quidem facultate Lac praeditum abunde agnoscimus. Deleteria quinetiam venena superat: commodissimum nam. que, vt dicebat Aetius, tùm ijs, qui Cantharidas, tum Tupreste acceperunt, est muliebre Lac ex ipsis mammillis assiduè exuctum: Quapropter non minùs haec domat, quàm caetera erodentia, atque deleteria medicamenta superet. Haec inter recenset Dioscor. & haustum Leporem marinum. Stomaci quinetiam erosionibus conducere, podagricis illitum, oculis cruore ex ictu suffusis, idem textatur Auctor. Oculis in super dolentibus, inflammatis, vlceratis mirificè confert, non secusac capiti dolenti, auribusue, ori & pudendis affectis. In summa omnia, quae Lacti suprà tribuimus, sed illud spectes, vt alimentum, seu taquàm medicamentum, hęc omnia cęteris vberiùs praestabit Lac muliebre, ob naturę conuenientiam atque temperamenti similitudinem. Succedit iurè meritò Lac Asininum, tum ob exymias dotes, tùm etiam quòd muliebris nonnunquàm vicem gerit, & substantię tenuitatem aemulatur. Est enim omni Lacte tenuius, humidus, atque ferosius: quapropter aestuantia membra refrigerat, atque humectat, humores temperat, rosiones mitigat, vias expedit, saniosa de terget, caua vlcera carne replet; tandemque vnit. Nutrit quinetiam corpus, eamque sibi arrogat praeminentiam, si Plinio credimus, vt pueris antè cibum Lactis Asinini haeminam dare conueniat. Vt ut sit, certissimum est, haecticis, tabidis, atque consumptis, tutissimè, atque foelicissimè administrari.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
