# Lactis physica analysis 14

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LAC. I. PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/14

LAC. I. PHYSICA omni relegata violentia, atque artificio querimus, cur tàm copiosus sanguis mox immutandus, onerique futurus concedat in mammas. Sollicitant quin etiam me impulsionis recitata dogmata; vt enim non diffiteor Lac fieri ex sangulne dulcissimo, ac pinguissimo, quod Hippocra ti, & Aristoteli placuit, sic à ventre exprimi, quod pinguissimum in cibis, & potibus, vel à glandulis allici, atque remitti, priusquam sit alendo, inuerisimile mihi prorsus est. Praetereo quod multa lactantia solo gramine, vel pratensibus alantur herbis, & aqua, in quibus nec minima subest pinguedo; Obseruo Nutrices vino consulere Lactis defectui, multaque in hunc vsum adduci ab auctoribus omni prorsus orbata pinguedine, ne dicam dulcedine. Gracillimas nuper obseruabam mammas, atque exuccas in Ascitica, quum tamen tenderetur Abdomen, visceraque copiosa praemerentur aqua. Cominùs verò dum rem intueor, in ventre inferiori solùm Pancreas grandulae nomen meretur, quod vicinia mammis ex vsu esse potest. Supponitur verò hoc tanquam molle puluinar ventriculo, cui si vices ipse rependit communicato alimento (quam quam venae perreptantes longè, latequè reclament) nullo fit comprimentis vteri impulsu, aliundeue arctato ventriculo, quin potius ipse incum bens praemit Pancreas. Exclusa insigni hac glan dula a Lactis opificio, reliquum est animaduertere, quomodo exprimant reliquae ab intestinis, in quibus maiores ipse agnoscit, quàm in reliquo corpore.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
