# Lactis physica analysis 140

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/140

ventris dolores, Lac Asininu propinat aegroto, quò refractaria iam exturbata causa mali, opportuno gaudeant membra lenimine: haec verò egre giè Lac Asinae praestat, vel Galeni testimonio. Gargarizatur quoque faucibus vlceratis ex Plinio, experientiaque compertum praedicat, eius potu liberatos quosdam à Chiragra, atque Podagra. Calculosis quinetiàm prodest, tùm quòd hepatis, & renu calidiorem intemperiem temperat, Phlogosimque ex dolore emergentem lenit, & arcet, tùm etiàm quò l mordaces purgat ichores, solutamque Vessicae, & Vreterum vnit substantiam. Singulare est hoc munus nostri Lactis: etenim sic affectis, reliquorum quidem animalium est prohibendum, consultore Galeno, Vnum verò Asininum concedendum, proptere à quod caeteris omnibus est tenuius. & Ruffus Ephesius magnum profitetur vsum Asinini Lactis ad vlcerum mundiciem. Vix credam hebetes adeò inueniri homines, qui tantùm tribuant eius tenuitati, vt firmissimam lapidum conpagem dissoluere valeat: quapropter, vt haec iusta censura mulctantur, sic indigna suspicione notatur Lac Asinae, tamquàm lapidi generando futurum obnoxium.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
