# Lactis physica analysis 141

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/141

Animaduertunt primò non esse tenuius omni Lacte, superatur namque tenuitate ab Equino, & Camelino, secundò includere Caseum, quùm sit Lac, modumque extrahendi doceant Auctores, nec non conficiendi compositum Caseum, vt apud Phryges Praeter id, quodsi ex Equino fit Caseus Hippaces, ergo tantò magis fiet ex Asmino crassiori. Parùm officiunt haec, ni fallor, communi sententiae ex Galeni fontibus deriuatae. nam quid vetat, etsi quae Lactis species Asinino sit tenuiores, quin ipsum sufficienti tenuitate sit praeditum? Partem caseosam exiguam habet, Serum multum, à 3. de A. F quo facultatem accipit deijciendi, vt à Caseosa substantu sistendi. Lac igitur, quod Seri habet plurimum, etiamsi semper eo vtare, nihil penitùs affert peloco cit. ticuli. Disparitatis adducit alibi, & ipse normam. de Suc. b. Neque in omnibus tamen animantibus ęqua horum porio est, sed in Camelarum, atque Asinarum Lacte serosae humiditatis plurimùm, Caseosę in ouillo, pinguis in bubulo. Praeuenit namquè deijciendi impetus nutantem materiam, cuius tamen, vel nulla, vel minima obseruantur excrementa. Haec verò, si tàm superstitios è obserues, quùm nutriri debeat animal, idque per coctionem, suspecta quinetiam erunt potulenta omnia, atque esculenta. Quapropter Lac Asinae tutò propinabimus calculosis. Asinino Lacte poto venena restinguuntur, Plinio auctore, peculiaritèr, si Hyo loco cirsciamum potum sit, aut Cicuta, aut Lepus marinus, aut Opocarpatum, aut Pharicon, aut Dorycnidum. Etsi Coagulum alicui nocuerit, nam id quoquè venenum est in prima Lactis coagulatione. Valet & contra Gypsum, & Caerussam, & Sulphur, & Argentum viuu. Peculiaritèr collutos dentes gingiuasque stabilit Dioscoridi. Cutim in facie erugari, tenerescere, & candorem custodiri Lacte Asinino putant: notum.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
