Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 146
Unproofread scanNot analysed yet
Subsequitur tandèm Bubulum, insigne alendi munere, &succi pinguedine. Bubulum dicas, seù Vaccinum, parùm refert nam foeminam Vaccam, non solùm dixere, verùm, &sterilem Tauram, pręgnantem Hordam. Si tamèn obserues, quod Latina vbertas distinxit, maio quorumdam fato, communi apud Graecos significari nomine 3υσ. Vaccini Lactis vsus est apud alias nationes frequentissimus, praecipuè apud Boreales. Vberrimum hinc namque sibi lucrifaciunt alimentum, tùm ob substantię crassitiem, atque pinguedinem, tùm etiàm, quòd Hippoc. obseruatione, bubulum minùs per aluum secedat. Vaccino Lacte, vt suprà notauimus ex Plinio, vtebantur Arcades in Vere, ad auerruncandam malorum segetem. Tabię seu Stabiae, vt Recentioribus placet, quodque olim. monuerat Cęlius Rhodiginus ex Plinio, nobiles tabidorum cura, non alio Lacte morbos pellebant. Pecera namque ex Galena, quae in Colle ad Tabias pascuntur, Boues sunt. Si quandò verò egeas Lactis crassamento, abiecta Serosa parte, tanquàm inutili, hoc solo vtetis, seu lenire, seu illinire intendas. Hipp. Epid. 2. de morb namque &cocto, &crudo, &solo, &alijs admide Nat. hu mana. sto frequentissimè peruicaces superabat affectus, nullo discrimine, summaque aegrotantis iucun ditate. Distant igitur inter se, atque differunt Lactis species pro animalium generantium diuersitate, atque natura: vt enim certa forma discriminantur adinuicem, sic particularibus redundant dotibus, variasque induunt qualitates.