# Lactis physica analysis 147

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/147

Quapropter quùm temperatura sit vltima dispositio ad recipiendam in materia formam, tamque in subiecto conseruandam, dubio procul, quae forma differunt, temperie quinetiam discrepabunt, At verò quùm non simplicitèr solùm talia consideremus, verùm & ad metrum omnium, hominem nempè, quidue in eo moliri possint attendamus, pariet hic respectus non dubias Lactis differentias; ita vt quantùm inter se distant homo, & proposita Bruta, tantùm quinetiam, & temperatura differat proprium cuiusque Lac; quae opportuniùs in sequentibus trademus. Non negligo tamen solidum Galeni argumentum à sensu mutuatum, 3. de A. F quo duce, ni oculis fidem adhibeas, manifestum tibi fiet, quantùm inter se differant species Lactis, si ex vnoquoque nempè genere Caseus paretur. Illud insuper animaduerto, singula, quae obseruauimus in muliere Lactante, haec omnia proportione quadam attendi debere in foeminis Brutorum, à quibus Lac exprimitur; ita vt pro conditionibus suprà propositis, vnaquaque in specie, plures attendantur Lactis differentiae, ex rebus naturalibus, non naturalibus, & praeter naturam, quae tamen singulatìm expendere supersedeo, ne abutar legentis patientia, meque superuacaneo conficiam labore. CAP. XXXIX.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
