# Lactis physica analysis 15-2

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/15-2

His igitur praefatis, videre est primùm, Lac aduentitio cordis, & proprio pollere actuali calore, neque potentiali destitui, quod aptum natura sit innatam augere caliditatem, si quandò vertatur in alimentum. Absoluta caliditas solis reseruatur Elementis, excedens ad obuia quaelibet mista, nonnunquam in Lacte cuidens: quis enim ambiget mista, quàm plurima frigida iurè dici posse, si conferas ad Lac? At verò quandò, vt ille dicebat, nobis propositum non est, quale ex suae natura 3 Simpl. quodque sit medicamentum exquirere, verùm quid in nobis efficere possit, ideò qualitatis huius excessus dicitur ad symmetrum vel generis, quod inter animalia est homo, vel speciei, quod ευκρατον idest temperatum aut εύσαρκον, carnosum, nempè, etsi non repugnem, si quadratum cum Celso dicas, quod quidem corpus est habilissimum, lib. 2. neque gracile, neque obaesum: Laudabile hoc temperamentum longo interuallo, vt subsequitur Lac, sic refrigerat, hominemque, tùm valentem, tùm aegrotantem frigiditate afficit, intùs, ertraque admotum. Quapropter iure meritò Lac frigidum dicetur collatum praecipuè ad humanum corpus quoquo modo affectum. Superest tandem, vt aduersantia dissoluamus argumenta.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
