# Lactis physica analysis 151

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/151

Recensentur quinetiam multa alimenta ab Auctoribus, quae Plin. Gal. in foeminis, ac muliere praesertim Lac extinguSimpl. 20. unt naturae quadam proprietate: & Aristotel. Alb. Mag. 2. de Ani. cuidenter meminit herbae Medicae, quae Lac extinguit, praecipuè ruminantibus, non secusac loco cirEtui, & Cythisi Lactis copiam augescentis, cui principatus datur in pabulis Plinio. Herbam Medicam credit Albertus, quod & refert Suessanus, esse Granum Rubrum, vocatum Melega, quod alij Surigum appellant. Fallitur taCom. tex. cit. mèn, quoniam appositissimum est ruminantibus alimentum, maximaque hinc proliciunt Lactis copiam. Immò Boues, & Vaccae hac sola recenti, vel arida apud nos pascuntur, eaque quùm opimè saginetur, Saggina vernacula lingua appellatur. Aliam profectò suspicor fuisse Medicam Aristot. à Pliniana, haec enim externa, etiam Graecis, vt à Medis aduecta per bella Persarum, quae Marius intulit, ob idque Mηδηκη, vel plini Μιδικὴ appellatur, quod nisi obstaret allatum testimonium, dubitandi forsàn subesset ansa ne à Media Insula, vndè haedi maximi, atque pulcherrimi Romam deuehebantur referente a de R. B. 2. Paedag, Varrone, nomen mutuasset. Sic Clemens AleVar. lect. randrinus, & Pollux, doctissimo haec signifilib. 1. cante Mercuriali, praeferunt haedos Melicos om niDis Var de R. R. Diosc. lib. Plin. loco cit. 2. de R. R, Pallad. lib. cit. loco cit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
