Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 152
Unproofread scanNot analysed yet
nibus alijs: Non ignoro, dum meminit Columella generis Medici Gallinarum, procerum alioquin, &maximè insignium, monuisse, quod ab imperito vulgu littera mutata Melica nuncupatur. Planta haec est pratensis, pabulis destinata, qua pro gramine vtuntur, qui Pecora alunt. Neque dari ad satietatem debet, ne repellere sanguinem necesse sit, quod &obseruabat Columel la. Postea quàm voles teneram cum prosiluerit deseces licet, &iumentis praebeas. sed inter initia parcius, vt consuescant, ne nouitas pabuli noceat: inflat enim, &multum creat sanguinem. Quodsi emaciata animalia reficit, curatque aegrota, dubio procùl Lac non extinguet. Docet Delecampius duplicem esse Medicam, satiuam, &syluestrem, neque forsàn ab Italia exulem, vt suspicatur Mattheolus, verùm Galliae familiarem, &in Regno Valentino copiosissimam: vbi seritur quoque diligenter, &iumenta saginant. Vt vt sit, potens est pabulum, Lactis copiam, &inopiam efficere, non sola substantię proprietate, vt dicebamus, verùm etiàm sui quantitate. Obseruabat Aristot. Quae in quadrupedum genere sunt edaciora, eadem vt ad possidendum meliora, ita ad Lactis etiam copiam esse foecundiora, videlicèt dùm alimenti copiam habeant. --Edurat verò diù Lac omnibus, si non pastu careant copioso, Alimentorum quinetiam cuidens Digi dens qualitas conducit Lactis vbertati. *Ques loco cit. enim Insulanę, referente Alberto, maximae sunt propter salsuginem pasturae temperantis humotem ipsarum. Salis autem sunt appetentissimę, ita vt sale cicurentur, hincque Lactei humoris aggregent copiam. Obseruabat haec eruditissili. 1. de Salmus Bernardinus Gomezius. Vndè sit, vt quae in locis marittimis, aut salsuginosis compascunt pecudes, multò faecundiores euadant, multoque suauiores, ac teneriores carnes praeferant, largiore Lacte, &Caseo abundantes. Doctissimus Mercurial. etsi lib. 3. de rem controuertat, non dubitat tamen moderamorb. mul tum salsorum vsum facere ad Lactis quantitatem. Conuincet tandèm Pręceptoris auctoritas. Pin8. de Hist. guescit potissimùm ouis ex potu, quamobrem aestate salem dare die quinto soliti sunt, singulis centenis singu los modios, sic enim pecus incolume, atque pinguius redditur. His non inuitus subscribet eximius Poeta Vir. Geor. At cui Lactis amor, Cythisum, Lotosque frequentes Ille manu, salsasque ferat praesepibus herbas, Hinc &amant fluuios magis, &magis, vbera tendunt. Quod Lac &auget, &agitatae quoquè meridie plus Arist. 3. de