# Lactis physica analysis 155

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/155

Temperatum est muliebre, frigidum, & humidum, Asininum, calidum, siccumque Caprinum: Quillum, & Vaccinum, dùm a temperamento declinant, sensim extremorum adipiscuntur naturam. Firmiori aetate Lac siccius atque calidius, ineunte, vel declinate frigidius, atque humidius. Particulare quoquè animalis temperamentum, corporis habitus, humores, spiritus, consuetudo, vitae genus, conducunt ad conseruandam antiquam, vel demoliendam Lactis temperiem, non secusàc intemperies anni, Caelique inclementia, acuunt hanc, vel obtundunt. Suppeditabunt quinetiam sensus nouos differentiarum latices, agnoscet tactus Lac lene, quod Galenus dixit continuum, nonnunquam, & asperum, pro substantiae aequalitate, partiumue asymmetria. Percipiet gustus suauisuauitatem in Lacte naturaliter se habente, suique generis, nisi ad dulcem cum Teoph. redegeris: Damnabit quandoque saporem ἀπιον, atque insipidum, nimia humiditate dilutum; prauis verò humoribus, vel pabulis infectum, peregrinos induit sapores, amarum, acerbum, acidum falsum; ac tandem pro animalis natura, cuius carnes egregiè redolet; etsi non dubitem moderato salis, & salsorum vsu, naturalem intendi Lactis saporem, hincque Lactentes auidiùs vbera expetere, quod & notabat Gomezius. Suaue quandoque spirabit Lac, nonnunquam, & grauem halabit odorem, pro generantis materię conditione, totius, & partis valetudine, caloris indole, & efficacia.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
