Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 156
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruabis tandem album, nonnunquam, &liuidum, lubens enim praetereo saniosum, atque cruentum. Quod praeferas haesito. Album omnes extollunt; Philosophus verò contrà sensit: habet enim. Mulierum Lac commodius Lactentibus est, quod liuorem trahit, quam quod candidum est, &fuscae salubriùs habent, quàm candidae. Astipulatur Hippoc. qui Lacte vtitur nigrae Vaccae, Aetius, Mesues Rhasis, Auic. fusca celebrarunt animalia ob fortitudinem, neglectis albis, vtpotè imbecillioribus. Hinc forsàn Homerus primo Iliad, narrans pestem ab Apolline immissam, dicit priùs sensisse hanc κύνας κύνας ἀργους ---Niueos canes.