# Lactis physica analysis 157

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/157

Eustachius Shcoliastes, Et praecipuè canes, qui erant, vt ait Homerus, argi, idest albi; tamquàm alba, vt uunt corpora, quia maiora, magis obnoxia dannis sint, quàm nigra. Neque si opponas dubia id fieri ratione in Brutis, habebis me subscribentem: vna namque, eademque causa pilos immutat, & cutmafficit. Sic Philosophus docebat, Causa autem colorum in cateris cutis est. Alborum enim albeest cutis, nigrorum nigra, variorum, permistotumque, partim alba, partim nigra esse conspicitur At verò connati hi colores, hoc omne, quod habent, corporis humoribus referunt acceptum, nisi tamen humoribus Bruta carere existimes. Desperat Mercurialis Aristotelis causam cum Censore, audacior Costęus, primum reijcit in cotextum culpam, sicque restituit πελιδνοτέρου τὸ λευκὸν βίλτον. Liuidiore album melius At fugae hae sunt, parumque consulit scientiae, & Auctoris dignitati, ne propriae dicam existimationi, qui verba contextus impudenter alterat. Quapropter aegrè fidens productae euasioni, tandem capite septimo suadere conatur, fuscas mulieres propriores esse temperamento resultante ex quatuor humoium commixtione, hincque ob atri humoris miscellam declinare à colore albo. Sequitur procul dubio Lac naturam sanguinis, hic verò corporis 6 Epide ei poris indolem. Molles sunt candidae mulieres Galeno, & quae ex mulieribus albidiores, san4. Chatag guinem aceruare tenuem solent. His praeterei paruae insunt venae, exiles vires.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
