Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 158
Unproofread scanNot analysed yet
At quae nigriores, crassiorem saguinem colligunt, magis verò, si magnas habere venas appareant, quod illis acci dit, quae graciliores sunt, ac nigriores. Clarumque de h. m. c. est istas ab initio contrarijs inter se temperamentis constare. Nam quae ab ipso nunc aqua laborantes vocantur, humidioris sunt, ac frigidioris temperamenti, his contrariae siccioris, atque calidioris. Valentius proindè, qui expetit Lac, minimeque diffluent, extremum euitabit candorem, &Lactis, &Nutricis. Nam praeter id, quòd squallidior color reponitur inter signa fortitudinis ab Aristot. &Physiog ROL. c. 6. paulò inferiùs, Qui valdè nigri sunt timidi, refiruntur ad Galliopes, valdè autem albi, timidi, referuntur ad Mulieres. Calor autem, qui confert ad fertitudinem medium horum oportet esse, numquàm obseruabis humanum Lac, quod sit alendo infanti idoneum, summè album, nisi tamen sit semiconcretum, non ex vberibus mox emulctum. Nàm quod exprimitur, magnaque vi tandem ex mammis hauritur, etsi candidius, suspicionem tamen certam inijcit, &concretionis, &futuri lapidis. Animaduerto tandem ipsummet Galen, quùm notas probi Lactis proponit in libb.