Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 16
Unproofread scanNot analysed yet
LACASSIMISICA OAA. VIII. Ex quibus fontibus causae secessus copiosi sanguis nis in mammas hauriendae, propria opinio. On vnicam ego referrem in causam, Qquod plures necessariò agnoscit. Veneror mirandum Naturae numen, aeternita tis, non minùs auidissimum, quàm commissarum sibi rerum sollicitum tutelare. Talem proinde Physicis substantijs inserit propensionem, vt propriae interdum obliuiscantur economiae, ne publica in commoda peccent. Non dubito insuper, quin ipsum cuius gratia, quamquam metaphoricè dicatur mouere, primas obtineat inter causas, ita vt principium sit pariter in rebus, tàm arte, quàm Natura constituendis. Verùm enimuerò neque suę denegandae sunt partes materię necessitati, atque particulari naturae: etenim quum foetus, primis mensibus sanguinem vberrimum expetat, tùm ad membrorum constitutionem, tùm ad alimentum, atque augumentum, par erat, vt si quando ociaretur, vel alterum intermitteret opus, attractum sibi alimentum familiare tunc reponeret in horreum, quod mu nus absoluunt mammę extensibiles, atque fungosae. gosę.