# Lactis physica analysis 164

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/164

Atefecimus iam Lactis essentiam, quantùm pollicebantur nostri ingenioli vires, praecipuas eius dotes quinetiàm recensuimus, interque multigenas differentias emicuit tandem Lac optimum, quod digito penè ab Auctoribus notabatur. Hoc dùm meditor, atque admiror, emergit interim ardua difficultas, digna, quae curiosa fatiget ingenia; cur si Lac corpus est similare, vt suprà disputauimus, tantoque studio à natura elaboratum, cur, inquam, infirma sit adeò compage, vt omnium facillimè alteretur? Sic notabat Galenus. Pro maximo praecepto in Lactis vsu, vt ijs quibus eo est opus, omninò id astante animali statim bibatur. Alibi verò monebat, Vt mammis primum excidit, propriae facultatis non nihil deperdere. Intimiùs verò scrutanti, sic veretur, vt moneat. Multum suae facultatis ammittere, nisi protinùs quis ab vberibus effuso, calido etiamnum, vtatur. Immò vtilissimum Lac praelicat, cùm ex ipsis mammillis quis hauserit, veluti Euriphon, Herodotus, & Prodicus censent, vt quod celerrimè mutari sit aptum. Hac inusta, vel comminata naturae nota, scrutari insuper non desinent, quod nam sit imbecillum hoc vin culum, cui demandabatur nobilissimae substantiae vnio? Non difficilis erit primi quaesiti solutio si illud attendas, varios subire mistionis gradus substantiam illam quae in Lac euasit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
