# Lactis physica analysis 167

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/167

Sic inter absoluta animalia homo iniuriarum impatientissimus, perfectissi mas edit actiones, semen verò mirabili generationis opificio destinatum, non solo aeris connactu, verùm & prolixiori via fit infoecundum Aristot. obseruatione. Quorsum haec? vt agnostas normam perfectionis, ex Lactis, & seminis proportione, quam tamen non ignorauit Pergamenus. Expedire, vt quàm minimo tempore in aere ambiente Lac moraretur, proptereà quod celerrimè mutari sit aptum, vtiquè genitalis seminis ritu, quod nec ipsum aliquandiis extrà propria va sa, si modò suas vires seruabit, morari patitur, sed vel ipsius maris partibus contineri, vel ipsius foeminae partibus situm esse postulat. Facilis igitùr alteratio, neque seminis, neque Lactis infert imperfectionem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
