Latin
CAP. XLIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 168
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIII. Inuestigamus causam vnionis Lactis. Eminem tàm vecordem futurum existimo, qui varias secedere in partes, dum Lac animaduertit, non suspicetur praecedentis vnionis labefactatam fuisse causam, etiamsi tales partes actu contineri in subiecto censeret, quod tamen nobis est absurdum. Comunem tamen formam, seu accidentalem, seu substantialem eas coercentem, dicam, velit, nolit que agnoscere debet, secùs Lac non esset vnum formaliter, neque aggregatione, sed nomine tantum. Albertus Magnus Latinorum Antesignanus officium illud, quod inuestigabat secundum quaesitum, tribuere Butyro videtur. Querens enim causam Coagulationis Lactis, obseruat hanc non esse, Multùm inesse Lacti Caseum, sed alu inesse quidem multum, &siccum. Si enim siccus non sit impediet viscositas butyrosa coagulationem: ryeo quòd partes coniacentes sibi ad modum ansarum, et cathenarum separari non possunt. Sapere haec doctrinam videntur Aristot. vbi agens de ijs, quae illi exiccantur, contingere dicit ijs, Quae habent Aquam, vel super inductam, vt in Lana, vel convilli natunaturalem, vt in Lacte.