# Lactis physica analysis 170

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/170

Ac tandem, quòd lacti vix igne admoto, supernatet Butyrum, subsidente interiam Caleo, non dùm à Sero libero. Animaduertere insuper oportebat, non nulla Lactis genera, imperceptibilibus penè scatere Butyri portionibus quae tamen ob crassitiem, diuturniorem praeseferunt vnionis durationem. Quapropter etsi visciditas multoties dissimiles irretiat partes, & proprias validissimè nectat, neutrum tamen praestabit in Lacte Butyrum, humido aqueo reluctante, ac refugiente consortium, etiamsi firmis necteretur ansis, milleue vinciretur cathenis. Sicubi verò, quod incredibile videtur, inuenitur Lac absque Sero, quod testatur Strabo apud Gaditanos, aqua defectum compensant, vt Cascus coaguletur, secedente in superficiem Bastyro, cuius prae copia negabatur concretio. V verò animi mei sensum aperiam, non dubi

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
