# Lactis physica analysis 171

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/171

RMNALTIIS to aliundem perendam esse vnitatis causam, quam à materia, haec enim praestat composito, κορισείαν, & multiplicitatem, annexaeque priuationis stimulis, porniciem, & dissolutionem meditatur. At verò forma, ut continet, sic vnit, stabilique compage compositi integritatem tuetur. Perit tunc forma Lactis, atque aboletur, quùm in varias secedit substantias: quodsi dubites, attendas iam cum nomine, atque definitione, euanescere quinetiam intimas Lactis operationes, nouasque emergere cum nouis substantijs. His, inquam, Lac est pro priuatione, atque opposito termino. Quòd si tibi hęc doctrina incuriat haesi tantiam, experiaris per me licebit: nullo namque ingenio partes dissociatas ad pristinam reduces vnitatem, nescia natura a priuatione ad habitum regredi priorem. Similaris igitùr Lactis substan tia vna conseruatur praesentia propriae formae absentia verò corruptelam perpessa, secedit in nouas, atque difformes substantias. CAP. XLIV. Modos dissolutionis Lactis examinamus. Anc verò partium dissociationem, non ab omni attendas Lactis mutatione, verùm ab ea in qua forma quidem perit

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
