Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 172
Unproofread scanNot analysed yet
LACIE PHYSICA rit ipsius substantialis, non prouecta tamen materiae labe ad extremos corruptionis limites. Neve censeas derogare supersistem hanc integritatem conceptae mutitioni, quandò propriè dicatur putrefactio in his, quae secundùm partes corrumpuntur, cùm separata fuerint, à natura. Non eo tamen inficias, dum Lac moderatè acescit, nil fuisse expertum, praeter leuem qualitatu in labefactationem, quae si quandò intensioribus contendant neruis in subiecti perniciem, quod in priori euitabat materia, modò incurrit, cum tota substantia in nouam iam tota se cedat. Excipit igitur primum esse huius vltimum non esse prioris, neque in partes secedere patitur, sed alterat, atque immutat in domesticam commoditatem. Putrescere igitùr cense mus Lac secundum partes tunc, quum pessundata Lactis essentia, abolitoque nomine, nouas inde consocias substantias emergere obseruamus. Plura excogitauit artificia humana industria, quò propriae vtilitati aliena iactura consuleret. Lacti crassissimo, quale Vaccinum, vix refrigerato, supernat pinguis substantia, quàm, vel ob locum, vel praestantiam, nostri Caput, Lactis, dicunt, suauissimum alioquin aedulium, &quod, vt de Butyro dicebat Plinius, nobiles à plebe discernat. Frigidi quinetiàm ope Lactis par3. de A. P. partes scindes, atque separabis Galeni consilio, si vas frigidissima aqua refertum in Lac immitus, vel si Lacti abundè calido, Oximel frigidum, 1. de mori vel mulsum instillaueris. Crebras quin etiàm iactatione refrigescit, atque diuellitur, introductoque aere fit spuma, pingui, &aquoso humore secedentibus, vt notabat Hippoc.