# Lactis physica analysis 173

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/173

Sic apud lib. 4. Herodotum. Scythae postea quàm emulsere. Lac, in concaua vasa lignea diffundunt. bis circumpositi cęci, Serui nempè ab ipsis industria orbati ob fugae periculum) Lac agitant, cuius quod summum est dilibatur, praeciosiusque habetur, vilius autem, quod subdet. Moderato quinetiam ignis calore separantur partes; moderatum dixi, monitus 7. de R. R. à Columella. Sed mulctra quum est repleta Lacte non sine tepore aliquo debet esse, nec tamèn admouenda est flammis, vt quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda. Forsàn ne peregrina introducatur qualitas, vel ne priùs absumantur tenuiores partes, quàm separentur, vt in extinctione silicum, ferriue vsus comprobat. Comunissimus tamen inoleuit vsus, partes Lactis separandi Coagulationis ministerio. Quae verò Lac coagulant, vel desumuntur à plantis, vel ab animalibus: haec verò, vel partes, vel humores conferunt. Notissimus olim erat vsus Gallij Gal. 6. sim herbae, ita vt Dioscoridis, & Gal. testimonio, pl.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
