Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 174
Unproofread scanNot analysed yet
Nudibzy G Google Nomen ex eo detraxerit, quòd in contrahendo Lall coaguli vicem impleat; neque malè suspicatur Cardanus, conducibiliora fore, quae sic parantur membris nutritionis, quod Gallium sit odoratum, praecipuè verò eius flores. Agrestis quia etiam Cardui floribus, ex Columella, cogebant Lac, qui mos ad nostra defluxit vsque tempora, appellatque vulgus praesuram. Gnici quinetiam semine, eodem teste, vtebantur; Docet verò Aristotel. succo ficulneo Lac densare, nec dubium quin fici ramulis glaciatus Caseus iucundissimè sapiat. Frequentissimus hic erat anti quitus Lac coagulandi modus Quapropter M. Varro, Non negarim, inquam, ideo apud Diuae Rumis Sacellum à Pastoribus satam sicum, ibi enim solent sacrificat e Lacte pro vino, &pro Lactentibus; Man mae enim Rumis, siuè Rumae, vt antè dicebant à Rumi, &indè dicuntur. Subrumi Agni, Lactentes à Lacte. Non iniuria igitur Doctiss Mercunal. nomine ὀπου, ficulneu Lac significasse per antonomasiam Hippocratem censet. Vt sapè notatum est, inquit, apud Auctores, &praesertim Poetas Graecos. Addam, &ego Aristotelem in libris de generatione Animal, &Euripidis restimonium in Cyclope, qui Caseum ὀπίαν, ptoducit, non secusac Athenaeus. Verùm enimuerò, etsi Clarissimus vir consentientem habest hac lacinre Marcellum Donatum, suum alioquin Censorem, vt imò K, dicemus, monet tamen, ne lis subscribam, quae decernunt solertissimi Viri. M. Varronis auctoritas, quae me suadet τὸν antiquitùs fuisse compositam rem. En ipsum loquentem. alij pro Coagulo addunt de fici ramo lis, &acetum, exaspergunt item alijs aliquot relus, quod Gractappellant, alij ἐπὸν αἰὶ δρακαίον Non me fugiunt, quae tradit Auenzoat de viribus Myrabolanorum in promouenda Coagulatione, experientia modum edocente, atque reuelante, quae Gal. saeculo adhuc ignorabantur.