Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
dictis emergunt: ac primùm reclama experientia, Coagulatione, Lactis secerni partes, immò totum Lac concrescit in homogeneam massam. Accedit &ratio: nam si partium distractione perit compositum, ergò vnione seruabitur: sed Coaglatio vnit, igitùr tatùm aberit, vt formae Lactis officiat, vt necessarium censendum sit eius officium, in compositi, &formae tutelam. Succedit secundò difficultas er Scytharum narrato opificio. Namquè, si partes, vt suprà determinauimus, non praeerant actu in Lacte, quid praestat Artifex, vel artificium? aut igitur laborabit incassum, qui agitat, vel si separat, praeerant igitur partes actu.