# Lactis physica analysis 176

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/176

Bruyerinus de Re cib. lib. 14 Obiectiones contra attermin. fieri credit Aristot. quod herbam succi Lacte pascatur: hanc verò Porta curiosissimus naturę indagator, dicit esse Lactucam agrestem, quam forsan Apuleius appellabat Leporinam. Pleferunt Hinnuli & Leporis, idque, quò vetustius, non solùm mulctię, sed & medelae. Nam vt minima quantitas ex aqua tepida dissoluta affunditur recenti, atque calido Lacti, mox veri constat in tremulam massam, sensimque remittit ichorem, ni tamen festinantia Artificis disrupta mole, totum simul exyliat Serum, subsidente terrestriori crassamento. Promouent quinetiam animalium partes Lactis coagulationem. Praedicant Gallinae Guttur nonnulli internas ventriculi Gallinacei tunicas, alij tandem, referente Cardano, superstitiosiùs piscium intestinis quibusdam, vt Lucij, Lac coagularunt, nouitio sanè inuento, & gulae acceptissimo. CAP. XLV Proponuntur emergentes difficultates, naturaque Coagulationis perpenditur. On refugio insignes difficultates, quae ex

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
