# Lactis physica analysis 177

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/177

Tertiam excitat difficultatem Lactis scissio. Si enim à frigido praestatur, igitùr corruptio haec, non erit sub censu numeranda putredinis, vt suprà statuimus, quùm omnis putredo, non à frigido, verùm sit à calore extraneo. Sciscitabitur tandèm curiosus veri indagator, quibus machinis conseruet natura Lactis illam vnionem? Sic enim patebit quomodo corruptioni exponatur. Praefabimur autem de Coagulatione nonnulla, vt primę obiectioni fiat satis. Coagulatio igitùr, Graecis dicta πῆξις, Gorraeo, est diffluentis humiNatura Coaguladi terminatio. Hanc si recusem descriptionem tionis. homini tamen non ero iniurius quod malè per haec distinguat incrassatum à Coagulato, cum tamèn faelicius haec absoluerit A. Libauius. CoaAlch. lib. 1. gulatio, inquit, est rerum eiusdem natura, e consistentia tenui, fluidaque ad solidam coactio, est enim affectio passiuarum qualitatum, quae pro basi agnoscunt inferiora elementa. Quarè manifestum, quòd quae coagulantur, aut sunt aquae, aut terrae, & aquae. Sunt autem Lac, & sanguis, amborum quidem communia, & aquae, & terrae, magis autem plurimum terrae. Promouetur igitùr in siccitatem, quod coagulatur, non solùm à frigido, verùm à calido sicco.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
