# Lactis physica analysis 180

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/180

Quòd si solùm hoc coagulatur, aqua verò secedit, incassum laborat primum argumentum, ea sibi assumens, quibus abundè refragatur sensus, Neque enim in homogeneam substantiam coit Lac, etsi coiret, neque eadem forma, eodemue modo eius vnitas seruaretur. Firmiori, (quis ambiget) lignum lapidescens fruitur compage, quàm priùs, attamen perit natura ligni, sola figura vix superstite. Destruit igitur Coagulatio Lac, non eius tuetur integritatem, quod & nouit Diuus Ambrosius exposit. in Psalmum 118. CAP. XLVI. Quae actiuarum virtutum Coagulationem moliatur T quandò vigeat adhuc Lis inter Celebres Auctores, à qua nam actiuarum virtutum fiat Coagulatio, non inutile duxi breuiter expendere, quae nostrę tractationi decorem, & difficultatibus allatura sunt lucem. Clarissimus Mercur. credit ab vtraque, etsi alibi siccitatem preferat. nam quùm a rebus diuersa facultate praeditis hanc operationem nasci constet, ab vtraque etiam profiscisci autuntumat; calore quidem serosum humorem exugente, frigore terrenum condensante, atque ab aqueis partibus segregante.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
