Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 183
Unproofread scanNot analysed yet
His stantibus, docet in super duplicem es se Coagulationem; aliam propriam, &veram, aliam impropriam. Propriam dicit, quae sit, tùm ab externo, quàm ab interno Coagulo. vtramque verò à calore promoueri agnoscit, naturamque Coagulationis credit calidam, &siccam. Impropriam Coagulationem eam appellat, quae fit ab omnibus rebus, praeter quàm à Coagulo, Et haec Cascatio, inquit, potest aequè fieri à causa frigida, atque à causa calida. Huius distinctionis auctorem facit Aristotelem, qui Lac coactum sine Coagulo, coitu infirmo, ac fluido coire docet, quamquàm illud solum verè cogatur, quod à Coagulo vnitur. At miseram quis non deplorabit conditionem Priscorum, quibus pro Apicij culina, vix in notuerat Cercalium, &Casei alimentum? quùm tamèn, neque hoc solido potirentur, in virium diffractarum subsidium.