# Lactis physica analysis 183

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, RMNALTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/183

His stantibus, docet in super duplicem es se Coagulationem; aliam propriam, & veram, aliam impropriam. Propriam dicit, quae sit, tùm ab externo, quàm ab interno Coagulo. vtramque verò à calore promoueri agnoscit, naturamque Coagulationis credit calidam, & siccam. Impropriam Coagulationem eam appellat, quae fit ab omnibus rebus, praeter quàm à Coagulo, Et haec Cascatio, inquit, potest aequè fieri à causa frigida, atque à causa calida. Huius distinctionis auctorem facit Aristotelem, qui Lac coactum sine Coagulo, coitu infirmo, ac fluido coire docet, quamquàm illud solum verè cogatur, quod à Coagulo vnitur. At miseram quis non deplorabit conditionem Priscorum, quibus pro Apicij culina, vix in notuerat Cercalium, & Casei alimentum? quùm tamèn, neque hoc solido potirentur, in virium diffractarum subsidium.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
