# Lactis physica analysis 186

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/186

Perdifficilis igitur nodi solutio aliundè petenda est. Non vnica virture, vt nec vnica materia verè promouetur in concretionem Lac, quamquàm per Antonomasiam Coagulum dicatur hodiè, quod ab animalibus, vt antiquitus Gallium, quod à stirpe petebatur. Illud ratum ex dictis, quod coagulatur terream esse Lactis portionem, quam post absolutum ministerium Caseum dicimus. Quae quidem segregatio, no minùs fit à rebus caliditate pollentibus, quàm à frigore per se, quicquid comminiscatur cum sua importuna antiperistasi Marcellus Donatus. Laudo tame, quòd praeter actiuas virtutes, agnos cat materiae conditiones nuper ex coctione contractas, Coaguli visciditatem, crassitiem, atque len torem: neque dubitat, hęc pręstare quinetiam substantiae quadam similitudine, siquidèm Coagulum Lac sit a ventriculo Lactentis aliquid perpessum. Ea propter Mercurialis plausibilem adducit opinionem, quod fermentatione quadam coeat. Lac namque dum in Omaso moratur, cotrahit igneum calorem, à quo acescit, fitque fermentum futurae Caseationi. Quae tamen meaest hebetudo, non adhuc percipio à quo comunicetur Coagulo haec virtus, quoue modo hanc exerceat. Non ignoro crassescere Lac, dum sit Coagulum; consequitur enim, vt dicebamus sued by ogl saperiùs, ad omnem coctionem crassities, respondet verò Coagulum Chylo iam facto: sic placet Doctissimo Bonamico, interque vires Coaguli praecipuas agnoscit Philosophus, Quod partes similes ducit eodem, vt vnit atque constituit. At quid minima pars, quae liquatur, & diffluit tatam afficiet materiam comparata crassitie? quùm tamèn qualitas sit materiae pedisse qua, omnisque actionis expers. Substantiae similitudine agnosco, ia enim assentimur Arist. Coagulum esse Lac igne habens intra se; verùm quid nostrae causae proficiat, non video.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
