Latin
CAP XLVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 187
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim substantiae haec similitudo, non potest esse principium agendi, quùm à simili nulla oriatur actio, igitur minor tantum significatur in Lacte aptitudo ad patiendum. Neque maiora nos docer Mercur. fermentatione: Comunicat fermentum soliditatem, quam actu pos sidet, Coagulum verò, etsi Lacte crassius, liquor tamèn est: nec contrahit Coagulum acorem sed virosum, atque nidorulentum sapit: neque matetiam sic afficit, vt ad vlteriorem promoueat perfectionem. Non sum nescius prae natura Coa guli variari Casei saporem, à &Philosopho com patari officia geniturae circa menstrua ipsi Coagulo, non absque luculenta similitudinis explicauone; attamen, nec peregrina odoris qualitas aequipollet fermentationi, limitatque posteriùs Praeceptor similitudinem, asseuerans longè disparem esse Coaguli, &Seminis naturam, nam illud facit quantum, hoc verò quale quid. Ingeniosa proindè fermetationis est comparatio, at non Coagulationi compar, atque genuina Tantoque minus Auerr.