# Lactis physica analysis 187

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/187

Etenim substantiae haec similitudo, non potest esse principium agendi, quùm à simili nulla oriatur actio, igitur minor tantum significatur in Lacte aptitudo ad patiendum. Neque maiora nos docer Mercur. fermentatione: Comunicat fermentum soliditatem, quam actu pos sidet, Coagulum verò, etsi Lacte crassius, liquor tamèn est: nec contrahit Coagulum acorem sed virosum, atque nidorulentum sapit: neque matetiam sic afficit, vt ad vlteriorem promoueat perfectionem. Non sum nescius prae natura Coa guli variari Casei saporem, à & Philosopho com patari officia geniturae circa menstrua ipsi Coagulo, non absque luculenta similitudinis explicauone; attamen, nec peregrina odoris qualitas aequipollet fermentationi, limitatque posteriùs Praeceptor similitudinem, asseuerans longè disparem esse Coaguli, & Seminis naturam, nam illud facit quantum, hoc verò quale quid. Ingeniosa proindè fermetationis est comparatio, at non Coagulationi compar, atque genuina Tantoque minus Auerr.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
