# Lactis physica analysis 191

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/191

sius, & attenuantis Auicenna omnia Coagula Collect. lib 15. calida, & sicca; Auerr. vniuetsaliter calidum sic cum, & subtile. Quapropter mirari subit, quod iefert l. Hollerius, Arabes, & quosdam de Gre lib. 6. Inst. Chitur. c. 2 cis astringens, frigidum, ac reprimens auxilium ipsum facere, quùm tamen, & Aristot, vt suprà adduximus, Coagulum dixerit ignem habere intra se, quem sibi ex coctione lucrifecit. Proindè, vt optimè notabat Auic. omne Coagulum erit incisiuum, subtiliatiuum, & non est dubium, quin cum hoc sit desiccatitum: Quapropter, nec mitùm, si vehementiori pharmacorum generi propinquum Gal. ipsum existimauerit. Comunes loco cit. Diosc. l. 2. Coaguli operationes sunt, vt dicebat Auic. re soluere omne coagulatum sanguinis, & Lactis caseati, & humoris, & coagulare omne liquidum. Conferre insuper omne Coagulum tradit Epilepsiae, quamquàm parcior Gal. hoc solum Leporino concedat, & Dioscorides ei tantùm tribuat, quod à catulis Vituli marini natare impotentibus excipitur, viresque Castorei aemulatur. Inuritur verò ab Aeliano animali, huic insignis nota inuidiae, Vitulus, inquit, Marinus, vt audio, proprium Coagulum exorbet, ne id Epilepticis fit auxilio.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
