# Lactis physica analysis 192

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/192

Quapropter, non est cur Caelio Aureliano fidem adhibeam, qui indicta causa, & pithagorica tyrannide, exturbat Coagulum à iusta possellione. Conuenit ex Plinio vlceratis Strumis, Carcinomata curat, tutaturque, vt stent perpetuò mammae. Modestè recusat Gal. quod tradebat Diosc. conferre Coagulum reiectionibus sanguinis ex pectore. Nec alium quemquem inquit, eo vsum noui, nec ipse sum ausus acri vtiremedio ad affectum astrictionem poscentem. Audacior tamèn Auic. tradit hoc, prohiberi omnem fluxum sanguinis, & cursum sanguis mulierum. Sic Plinius sanguini coercendo, glutinandisque vulneribus, Coagulum laudat ex aceto, vtitur vero non solùm haedino verùm, & Ceruino, quamquàm ad sanguinis excreationes extollat Leporinum cum terra Samia, & vino myrteo. Quid forsan pecoogle peccabit quis, si in proprietatem, non manifestam referat qualitatem? Illud enim rarum, vel Auerrois obseruatione, Debere dari fluxiti propter suam proprietatem, cui sunt occultae suae causae, ideò quia haec proprietas est certificata. Insuper, si superponatur Coagulum calidum super ventrem puerorum, sanat, & potest esse quòd haec operatio, propterea quòd coagulat humorem, & indurat.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
