# Lactis physica analysis 193

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/193

Hinc Coeliacis, & Dysentericis commendauit Diosco rides, non reluctante Galeno, quamquàm equino priuatim negocium committat. Refert Plinius, torminibus satis esse remedij in Leporis Coagulo, poto, e vino tepido, vel semel. Vtuntur quinetiam ad vtrumque vitium, & Coagulo haedicum vino myrteo. At verò cautior ipse, laudat Coagulum Leporis in vino, aut si febris sit, ex aqua; monetque Coeliacis, & Dysentericis Coagulum Leporis subigi in pane, intestinorumque vitijs magnoperè prodesse Coagulum Ceruorum decoctum cum Lente. Betaque, atque in cibo sumptum. Nequè infantes hoc auxilio fraudat, vt enim fluens ipsis sistatur aluus, Lepotino Coagulo illinit vbera, nulloque fastidio propellunt morbi toedia. Iuuat conceptionem, & masculam praesertim, pessarij in modum, cum Butyro vuluae suppositum, menstruis iam deficientibus; potum verò hoc tempore, vt concipienlib. 6. 8er. 4. lib. 5. de Re Mud. Actuat. I. Scrib. de corp.m d. Gal. 1. de tam. dr suc b. v. de Rem, p.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
